monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 14
LATRO colorem a fili parte, quare non vitiasset servos, hunc fecit: timuisse illum supplicium, scisse futurum, ut liberata re publica omnes poenas, qui contaminassent dominas suas, darent. et adventare iam tempus ultimum tyrannidi videbatur, cum (esset) ad summam perducta rabiem, quae numquam nisi ex desperatione fit. itaque cum videret, inquit, suffigi cruci servos, clamabat: 'hoc ego futurum sciebam! ' in ultima oratione Latro dixit: servi quoque nomine tecum queri possum, quem, quia frugi fuerat, nequam fecisti. ALBUCIUS hoc colore usus est: (erat) immatura etiam puella nec adhuc iniuriae idonea, et ideo illam non abduximus, quia aetatis beneficio tyrannidem sentire non poterat.